monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 45, 7
Sed cum per zelum animus movetur, curandum summopere est ne haec eadem, quae instrumento virtutis assumitur, menti ira dominetur, nec quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia erigitur, cum subdita rationi famulatur. Nam quantumlibet ira ex zelo rectitudinis surgat, si immoderata mentem vicerit, rationi protinus servire contemnit; et tanto se impudentius dilatat, quanto impatientiae vitium virtutem putat. Unde necesse est ut hoc ante omnia, qui zelo rectitudinis movetur, attendat, ne ira extra mentis dominium transeat, sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat; ut eo fiat iustior ultor alienus, quo prius exstitit victor suus, quatenus sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, et fervorem suum transcendendo diiudicet, ne intemperanter excitatus ipso zelo rectitudinis, longe a rectitudine aberret. Quia vero, sicut diximus, etiam laudanda boni aemulatio mentis oculum turbat, recte nunc dicitur: Virum stultum interficit iracundia. Ac si aperte diceretur: Ira per zelum sapientes turbat, ira vero per vitium stultos trucidat, quia illa sub ratione restringitur, haec vero irrationabiliter devictae menti dominatur. Bene autem subditur.